- CISIUM
- CISIUMvehiculi biroti genus fuit, ut et carpentum. Eius meminit Ausonius, Ep. 14. ad Paulum, quando is Amico cuidam seni et a morbo resurgenti, scribens, monet, Cisiô et veredo tarde vehatur, rhedas, petorita et equorum veloces motus fugiat: cum ait, v. 11.Pelle soporiferi senium, nubemque veterni:Atque alacri niediam carpe vigore viam.Sed Cisium, aut pigrum cautus conscende veredum,Non tibi sit rhedae, non amor acris equi etc.Hinc Cisiarii, quorum mentio, l. 13. ff. locat. Vide Pignorium Com. de Serv. et Hieron. Mercurialem, de Arte Gymnast. l. 6. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.